4.54.7patres contra non pro communicatis sed pro
amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos
tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in
possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio
quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac potestatibus
relinquantur.
4.54.8inritatis utriusque partis animis cum et
spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi
nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis
comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes,
tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua
essent:
4.54.9Icilii contra tribunos militum creandos dicere et
tandem aliquando impertiendos plebi honores.
ch. 55
4.55.1
sed nulla
erat consularis actio quam impediendo id quod petebant
exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos
praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque
adfertur.
4.55.2ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules
dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni,
sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
4.55.3tres
erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter
plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos
adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda,
nunc concienda plebs.
4.55.4nec dilectum consules nec
comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante
deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem
Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio
erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse;
4.55.5alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea
aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam
enim temptati ut tum denique desisterent impediendo
bello, postquam non cessere nec publicae tempestati
nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de
tribunis militum creandis,