Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.54.3 Liv. 4.55.3 (English) >>Liv. 4.56.1

4.54.8inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent:

4.54.9Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando impertiendos plebi honores.

ch. 55 4.55.1 sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.

4.55.2ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.

4.55.3tres erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda plebs.

4.55.4nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse;

4.55.5alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis,

4.55.6certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.54.3 Liv. 4.55.3 (English) >>Liv. 4.56.1

Powered by PhiloLogic