Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.54.9 Liv. 4.55.8 (English) >>Liv. 4.56.8

4.55.5alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. nequiquam enim temptati ut tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis,

4.55.6certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis,

4.55.7haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum.

4.55.8consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas.

ch. 56 4.56.1 Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere;

4.56.2namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus C. Seruilius Ahala.

4.56.3artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis auertissent.

4.56.4Uolscos deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa ui ad bellum coortos;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.54.9 Liv. 4.55.8 (English) >>Liv. 4.56.8

Powered by PhiloLogic