Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.56.5 Liv. 4.56.13 (English) >>Liv. 4.57.7

4.56.9quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam,

4.56.10cum primores patrum, nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, laeti discordia patrum,

4.56.11nihil esse in <se> iis auxilii dicerent, quibus non ciuium, non denique hominum numero essent:

4.56.12si quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent:

4.56.13interim patricii soluti legum magistratuumque uiu<erent> uerecundia, per se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent.

ch. 57 4.57.1 haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset,

4.57.2occupauerat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere,

4.57.3tum Ahala Seruilius, tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fueritquem enim bonum ciuem secernere sua a publicis consilia?—, sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem aduersus se implorari paterentur.

4.57.4tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.56.5 Liv. 4.56.13 (English) >>Liv. 4.57.7

Powered by PhiloLogic