4.55.8consules
ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia
habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa
pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana,
cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum,
Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationesque
et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas.
ch. 56
4.56.1
Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent
comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere;
4.56.2namque
tribuni militum consulari potestate contra spem omnium
tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus
C. Seruilius Ahala.
4.56.3artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius
eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum
candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam
insignium populum a plebeiis auertissent.
4.56.4Uolscos
deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu
Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama
adfertur summa ui ad bellum coortos;
4.56.5caput rerum Antiates
esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse,
castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos
in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis
praesidium passi essent.
4.56.6iam non exercitus modo armatos
sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo
Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se
captum Hernicis donasse.
4.56.7ad haec cum inflammarentur
animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum conscribebatur.
ita omnium populorum iuuentus Antium contracta
castris positis hostem opperiebantur.