Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.55.6 | Liv. 4.56.6 (English) | >>Liv. 4.57.3 |
4.56.3artem adhibitam ferunt a patriciis , cuius
eos Icilii tum quoque insimulabant , quod turbam indignorum
candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam
insignium populum a plebeiis auertissent .
Uolscos
deinde et Aequos , seu Caruentana arx retenta in spem seu
Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset , fama
adfertur summa ui ad bellum coortos ;
4.56.5caput rerum Antiates
esse ; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse ,
castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos
in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis
praesidium passi essent .
iam non exercitus modo armatos
sed colonias etiam in suos fines mitti ; nec ipsos modo
Romanos sua diuisa habere , sed Ferentinum etiam de se
captum Hernicis donasse .
ad haec cum inflammarentur
animi , ut ad quosque uentum erat , numerus iuniorum conscribebatur .
ita omnium populorum iuuentus Antium contracta
castris positis hostem opperiebantur .
quae ubi tumultu
maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam , senatus
extemplo , quod in rebus trepidis ultimum consilium
erat , dictatorem dici iussit .
quam rem aegre passos Iulium
Corneliumque ferunt , magnoque certamine animorum rem
actam ,
4.56.10cum primores patrum , nequiquam conquesti non
esse in auctoritate senatus tribunos militum , postremo etiam
tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate
uim super tali re inhibitam referrent , tribuni plebi ,
laeti discordia patrum ,
4.56.11nihil esse in <se > iis auxilii dicerent ,
quibus non ciuium , non denique hominum numero
essent :
4.56.4
4.56.6
4.56.7
4.56.8
4.56.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.55.6 | Liv. 4.56.6 (English) | >>Liv. 4.57.3 |