Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.55.8 Liv. 4.56.8 (English) >>Liv. 4.57.4

4.56.5caput rerum Antiates esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis praesidium passi essent.

4.56.6iam non exercitus modo armatos sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse.

4.56.7ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuuentus Antium contracta castris positis hostem opperiebantur.

4.56.8quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit.

4.56.9quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam,

4.56.10cum primores patrum, nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, laeti discordia patrum,

4.56.11nihil esse in <se> iis auxilii dicerent, quibus non ciuium, non denique hominum numero essent:

4.56.12si quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent:

4.56.13interim patricii soluti legum magistratuumque uiu<erent> uerecundia, per se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent.

ch. 57 4.57.1 haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.55.8 Liv. 4.56.8 (English) >>Liv. 4.57.4

Powered by PhiloLogic