Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.3 | Liv. 4.57.11 (English) | >>Liv. 4.58.6 |
4.57.7bellum
haud memorabile fuit . uno atque eo facili proelio caesi
ad Antium hostes ; uictor exercitus depopulatus Uolscum
agrum . castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum , atque
in eo tria milia hominum capta , ceteris Uolscis intra moenia
compulsis nec defendentibus agros .
dictator bello ita gesto
ut tantum non defuisse fortunae uideretur , felicitate quam
gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit .
tribuni militum , mentione nulla comitiorum consularium
habita , credo , ob iram dictatoris creati , tribunorum militum
comitia edixerunt .
tum uero grauior cura patribus incessit ,
quippe cum prodi causam ab suis cernerent .
itaque sicut
priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium ,
etiam dignorum , taedium fecerant , sic tum primoribus patrum
splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca
obtinuere , ne cui plebeio aditus esset .
quattuor creati sunt ,
omnes iam functi eo honore , L . Furius Medullinus C .
Ualerius Potitus Num . Fabius Uibulanus C . Seruilius Ahala ,
hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes , tum ob
recentem fauorem unica moderatione partum .
4.57.8
4.57.9
4.57.10
4.57.11
4.57.12
ch. 58
4.58.1
4.58.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.3 | Liv. 4.57.11 (English) | >>Liv. 4.58.6 |