Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.56.9 Liv. 4.57.5 (English) >>Liv. 4.58.2

4.57.3tum Ahala Seruilius, tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fueritquem enim bonum ciuem secernere sua a publicis consilia?—, sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem aduersus se implorari paterentur.

4.57.4tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore,

4.57.5et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum.

4.57.6quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent.

4.57.7bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros.

4.57.8dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit.

4.57.9tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum comitia edixerunt.

4.57.10tum uero grauior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.56.9 Liv. 4.57.5 (English) >>Liv. 4.58.2

Powered by PhiloLogic