Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.56.9 | Liv. 4.57.6 (English) | >>Liv. 4.58.2 |
4.57.3tum Ahala Seruilius ,
tribunus militum , tacuisse se tam diu ait , non quia incertus
sententiae fuerit —quem enim bonum ciuem secernere sua a
publicis consilia ?—, sed quia maluerit collegas sua sponte
cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem
aduersus se implorari paterentur .
tum quoque si res sineret ,
libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis
sententiae ; sed cum belli necessitates non exspectent
humana consilia , potiorem sibi collegarum gratia rem
publicam fore ,
4.57.5et si maneat in sententia senatus , dictatorem
nocte proxima dicturum ; ac si quis intercedat senatus consulto ,
auctoritate se fore contentum .
quo facto cum haud
immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset , dictatore
P . Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus
exemplo fuit collegas eumque intuentibus , quam gratia atque
honos opportuniora interdum non cupientibus essent .
bellum
haud memorabile fuit . uno atque eo facili proelio caesi
ad Antium hostes ; uictor exercitus depopulatus Uolscum
agrum . castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum , atque
in eo tria milia hominum capta , ceteris Uolscis intra moenia
compulsis nec defendentibus agros .
dictator bello ita gesto
ut tantum non defuisse fortunae uideretur , felicitate quam
gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit .
tribuni militum , mentione nulla comitiorum consularium
habita , credo , ob iram dictatoris creati , tribunorum militum
comitia edixerunt .
tum uero grauior cura patribus incessit ,
quippe cum prodi causam ab suis cernerent .
4.57.4
4.57.6
4.57.7
4.57.8
4.57.9
4.57.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.56.9 | Liv. 4.57.6 (English) | >>Liv. 4.58.2 |