Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.57.1 Liv. 4.57.8 (English) >>Liv. 4.58.4

4.57.6quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent.

4.57.7bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros.

4.57.8dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit.

4.57.9tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum comitia edixerunt.

4.57.10tum uero grauior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent.

4.57.11itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.

4.57.12quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Ualerius Potitus Num. Fabius Uibulanus C. Seruilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes, tum ob recentem fauorem unica moderatione partum.

ch. 58 4.58.1 eo anno quia tempus indutiarum cum Ueiente populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus uenientibus ad finem legatio Ueientium obuia fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.57.1 Liv. 4.57.8 (English) >>Liv. 4.58.4

Powered by PhiloLogic