4.58.11haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt;
4.58.12maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de
industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici;
eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium
memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii
libere ferendi consilia agitet.
4.58.13prensantesque ueteranos stipendia
cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid
iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda,
quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogitantes]?
4.58.14haec cum in sermonibus contionibusque interdum
agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur
tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset antiquari
apparebat.
ch. 59
4.59.1
interim tribunos militum in Uolscum agrum ducere exercitum
placuit;
4.59.2Cn. Cornelius unus Romae relictus. tres tribuni,
postquam nullo loco castra Uolscorum esse nec commissuros
se proelio apparuit, tripertito ad deuastandos fines discessere.
4.59.3Ualerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque
incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent
Uolscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum
sine ulla populatione accessit.
4.59.4Anxur fuit, quae
nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. ab ea parte
Fabius oppugnationem ostendit;
4.59.5circummissae quattuor cohortes
cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem
cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti
clamore ac tumultu moenia inuasere.
4.59.6ad quem tumultum
obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur
locum dedere scalas admouendi, plenaque hostium cuncta
erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium,
armatorum atque inermium fuit.