Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.8 | Liv. 4.58.5 (English) | >>Liv. 4.58.14 |
4.58.2petiere
ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent , Ueios iretur .
ab senatu impetratum , quia discordia intestina laborarent
Ueientes , ne res ab iis repeterentur ; tantum afuit ut ex incommodo
alieno sua occasio peteretur .
et in Uolscis accepta
clades amisso Uerrugine praesidio ; ubi tantum in tempore
fuit momenti ut cum precantibus opem militibus , qui ibi a
Uolscis obsidebantur , succurri si maturatum esset potuisset ,
ad id uenerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede
palati ad praedandum hostes opprimerentur .
tarditatis causa
<non > in senatu magis fuit quam tribunis qui , quia summa
ui restari nuntiabatur , parum cogitauerunt nulla uirtute
superari humanarum uirium modum .
fortissimi milites non
tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere .
insequenti anno , P . et Cn . Corneliis Cossis Num . Fabio
Ambusto L . Ualerio Potito tribunis militum consulari potestate ,
Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis
senatus ,
4.58.7qui legatis repetentibus res , ni facesserent propere
urbe finibusque , daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi
iussit .
id patres aegre passi decreuere ut tribuni
militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad
populum ferrent .
quod ubi primo promulgatum est , fremere
iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse ; modo duo
praesidia occidione occisa , <cetera > cum periculo retineri ;
4.58.10nullum annum esse quo non acie dimicetur ; et tamquam
paeniteat laboris , nouum bellum cum finitimo populo et
potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus .
4.58.3
4.58.4
4.58.5
4.58.6
4.58.8
4.58.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.8 | Liv. 4.58.5 (English) | >>Liv. 4.58.14 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)