Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.12 | Liv. 4.58.8 (English) | >>Liv. 4.59.4 |
4.58.4tarditatis causa
<non > in senatu magis fuit quam tribunis qui , quia summa
ui restari nuntiabatur , parum cogitauerunt nulla uirtute
superari humanarum uirium modum .
fortissimi milites non
tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere .
insequenti anno , P . et Cn . Corneliis Cossis Num . Fabio
Ambusto L . Ualerio Potito tribunis militum consulari potestate ,
Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis
senatus ,
4.58.7qui legatis repetentibus res , ni facesserent propere
urbe finibusque , daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi
iussit .
id patres aegre passi decreuere ut tribuni
militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad
populum ferrent .
quod ubi primo promulgatum est , fremere
iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse ; modo duo
praesidia occidione occisa , <cetera > cum periculo retineri ;
4.58.10nullum annum esse quo non acie dimicetur ; et tamquam
paeniteat laboris , nouum bellum cum finitimo populo et
potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus .
haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt ;
4.58.12maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant ; eam de
industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici ;
eam procul urbe haberi atque ablegari , ne domi per otium
memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii
libere ferendi consilia agitet .
prensantesque ueteranos stipendia
cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant ; quid
iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda ,
quid super sanguinis , quod dari pro re publica posset [rogitantes ]?
4.58.5
4.58.6
4.58.8
4.58.9
4.58.11
4.58.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.57.12 | Liv. 4.58.8 (English) | >>Liv. 4.59.4 |