Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.58.1 Liv. 4.58.9 (English) >>Liv. 4.59.4

4.58.5fortissimi milites non tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere.

4.58.6insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio Ambusto L. Ualerio Potito tribunis militum consulari potestate, Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis senatus,

4.58.7qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit.

4.58.8id patres aegre passi decreuere ut tribuni militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad populum ferrent.

4.58.9quod ubi primo promulgatum est, fremere iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, <cetera> cum periculo retineri;

4.58.10nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, nouum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.

4.58.11haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt;

4.58.12maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet.

4.58.13prensantesque ueteranos stipendia cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogitantes]?

4.58.14haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset antiquari apparebat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.58.1 Liv. 4.58.9 (English) >>Liv. 4.59.4

Powered by PhiloLogic