4.59.7cogebantur itaque uicti,
quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum
repente ne quis praeter armatos uiolaretur, reliquam
omnem multitudinem uoluntariam exuit armis, quorum ad duo
milia et quingenti uiui capiuntur.
4.59.8a cetera praeda Fabius
militem abstinuit,
4.59.9donec collegae uenirent, ab illis quoque
exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Uolscos
a praesidio eius loci auertissent.
4.59.10qui ubi uenerunt, oppidum
uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque
primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit.
4.59.11additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in
multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumue
decerneret senatus, ut stipendium miles de publico
acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo
munere esset.
ch. 60
4.60.1
nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur.
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium
manus et patres uere appellatos, effectum esse fatentibus
ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam uirium
superesset, corpori aut sanguini suo parceret.
4.60.2cum commoditas
iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo
tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae
esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis
plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum,
id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam
rei.
4.60.3tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque
soli expertes, negare, tam id laetum patribus nec
prosperum <ciuibus> uniuersis fore quam ipsi crederent;
consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum.