Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.58.13 Liv. 4.59.8 (English) >>Liv. 4.60.5

4.59.5circummissae quattuor cohortes cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia inuasere.

4.59.6ad quem tumultum obstupefacti qui aduersus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admouendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit.

4.59.7cogebantur itaque uicti, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente ne quis praeter armatos uiolaretur, reliquam omnem multitudinem uoluntariam exuit armis, quorum ad duo milia et quingenti uiui capiuntur.

4.59.8a cetera praeda Fabius militem abstinuit,

4.59.9donec collegae uenirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Uolscos a praesidio eius loci auertissent.

4.59.10qui ubi uenerunt, oppidum uetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliauit.

4.59.11additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumue decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

ch. 60 4.60.1 nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres uere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam uirium superesset, corpori aut sanguini suo parceret.

4.60.2cum commoditas iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.58.13 Liv. 4.59.8 (English) >>Liv. 4.60.5

Powered by PhiloLogic