Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.5.4 | Liv. 4.6.4 (English) | >>Liv. 4.6.12 |
4.6.1
cum in contionem et consules processissent et res a perpetuis
orationibus in altercationem uertisset , interroganti tribuno
cur plebeium consulem fieri non oporteret ,
4.6.2ut fortasse
uere , sic parum utiliter <alter > in praesens certamen respondit ,
quod nemo plebeius auspicia haberet , ideoque decemuiros
conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur .
plebes ad id maxime indignatione exarsit , quod auspicari ,
tamquam inuisi dis immortalibus , negarentur posse ; nec
ante finis contentionum fuit , cum et tribunum acerrimum
auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret ,
quam uicti tandem patres ut de conubio ferretur concessere ,
4.6.4ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus
tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos
esse , contentamque interim conubio plebem paratam dilectui
fore .
cum Canuleius uictoria de patribus et plebis fauore ingens
esset , accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua
summa ui pugnant et crescente in dies fama belli dilectum
impediunt .
consules , cum per senatum intercedentibus
tribunis nihil agi posset , concilia principum domi habebant .
apparebat aut hostibus aut ciuibus de uictoria concedendum
esse .
soli ex consularibus Ualerius atque Horatius non
intererant consiliis . C . Claudi sententia consules armabat in
tribunos , Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae
abhorrebant a caede uiolandisque quos foedere icto cum
plebe sacrosanctos accepissent .
per haec consilia eo deducta
est res , ut tribunos militum consulari potestate promisce ex
patribus ac plebe creari sinerent , de consulibus creandis
nihil mutaretur ; eoque contenti tribuni , contenta plebs fuit .
4.6.3
4.6.5
4.6.6
4.6.7
4.6.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.5.4 | Liv. 4.6.4 (English) | >>Liv. 4.6.12 |