Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.5.4 Liv. 4.6.6 (English) >>Liv. 4.7.2

4.6.3plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam uicti tandem patres ut de conubio ferretur concessere,

4.6.4ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.

4.6.5cum Canuleius uictoria de patribus et plebis fauore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa ui pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt.

4.6.6consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus aut ciuibus de uictoria concedendum esse.

4.6.7soli ex consularibus Ualerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae abhorrebant a caede uiolandisque quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent.

4.6.8per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.

4.6.9comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. quibus indictis, extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere,

4.6.10ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae uiderentur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.5.4 Liv. 4.6.6 (English) >>Liv. 4.7.2

Powered by PhiloLogic