Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.5.6 | Liv. 4.6.8 (English) | >>Liv. 4.7.2 |
4.6.5cum Canuleius uictoria de patribus et plebis fauore ingens
esset , accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua
summa ui pugnant et crescente in dies fama belli dilectum
impediunt .
consules , cum per senatum intercedentibus
tribunis nihil agi posset , concilia principum domi habebant .
apparebat aut hostibus aut ciuibus de uictoria concedendum
esse .
soli ex consularibus Ualerius atque Horatius non
intererant consiliis . C . Claudi sententia consules armabat in
tribunos , Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae
abhorrebant a caede uiolandisque quos foedere icto cum
plebe sacrosanctos accepissent .
per haec consilia eo deducta
est res , ut tribunos militum consulari potestate promisce ex
patribus ac plebe creari sinerent , de consulibus creandis
nihil mutaretur ; eoque contenti tribuni , contenta plebs fuit .
comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur .
quibus indictis , extemplo quicumque aliquid seditiose
dixerat aut fecerat unquam , maxime tribunicii , et prensare
homines et concursare toto foro candidati coepere ,
4.6.10ut patricios
desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris , deinde
indignatio , si cum his gerendus esset honos , deterreret . postremo
coacti tamen a primoribus petiere , ne cessisse possessione
rei publicae uiderentur .
euentus eorum comitiorum
docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque ,
alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse ;
tribunos enim omnes patricios creauit populus , contentus eo
quod ratio habita plebeiorum esset .
hanc modestiam aequitatemque
et altitudinem animi ubi nunc in uno inueneris ,
quae tum populi uniuersi fuit ?
4.6.6
4.6.7
4.6.8
4.6.9
4.6.11
4.6.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.5.6 | Liv. 4.6.8 (English) | >>Liv. 4.7.2 |