Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.59.7 | Liv. 4.60.3 (English) | >>Liv. 4.61.2 |
4.60.1
nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur .
concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium
manus et patres uere appellatos , effectum esse fatentibus
ut nemo pro tam munifica patria , donec quicquam uirium
superesset , corpori aut sanguini suo parceret .
cum commoditas
iuuaret rem familiarem saltem adquiescere eo
tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae
esset , tum quod ultro sibi oblatum esset , non a tribunis
plebis unquam agitatum , non suis sermonibus efflagitatum ,
id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam
rei .
tribuni plebis , communis ordinum laetitiae concordiaeque
soli expertes , negare , tam id laetum patribus nec
prosperum <ciuibus > uniuersis fore quam ipsi crederent ;
consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum .
unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo
indicto ? ex alieno igitur aliis largitos ; neque id etiamsi
ceteri ferant passuros eos , quibus iam emerita stipendia
essent , meliore condicione alios militare quam ipsi militassent ,
et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in
aliorum facere .
his uocibus mouerunt partem plebis ;
postremo , indicto iam tributo , edixerunt etiam tribuni auxilio
se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset .
4.60.6patres bene coeptam rem perseueranter tueri ;
conferre ipsi primi ; et quia nondum argentum signatum
erat , aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes
speciosam etiam conlationem faciebant .
cum senatus
summa fide ex censu contulisset , primores plebis , nobilium
amici , ex composito conferre incipiunt .
4.60.2
4.60.3
4.60.4
4.60.5
4.60.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.59.7 | Liv. 4.60.3 (English) | >>Liv. 4.61.2 |