Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.59.8 Liv. 4.60.6 (English) >>Liv. 4.61.6

4.60.3tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, tam id laetum patribus nec prosperum <ciuibus> uniuersis fore quam ipsi crederent; consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum.

4.60.4unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos; neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.

4.60.5his uocibus mouerunt partem plebis; postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset.

4.60.6patres bene coeptam rem perseueranter tueri; conferre ipsi primi; et quia nondum argentum signatum erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes speciosam etiam conlationem faciebant.

4.60.7cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt.

4.60.8quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues conspici uolgus hominum uidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum.

4.60.9et lege perlata de indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uoluntarium noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere.

ch. 61 4.61.1 fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L.

4.61.2Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. ab iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis uniuersae tuendi Ueientes essent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.59.8 Liv. 4.60.6 (English) >>Liv. 4.61.6

Powered by PhiloLogic