Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.59.11 | Liv. 4.60.7 (English) | >>Liv. 4.61.7 |
4.60.4unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo
indicto ? ex alieno igitur aliis largitos ; neque id etiamsi
ceteri ferant passuros eos , quibus iam emerita stipendia
essent , meliore condicione alios militare quam ipsi militassent ,
et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in
aliorum facere .
his uocibus mouerunt partem plebis ;
postremo , indicto iam tributo , edixerunt etiam tribuni auxilio
se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset .
4.60.6patres bene coeptam rem perseueranter tueri ;
conferre ipsi primi ; et quia nondum argentum signatum
erat , aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes
speciosam etiam conlationem faciebant .
cum senatus
summa fide ex censu contulisset , primores plebis , nobilium
amici , ex composito conferre incipiunt .
quos cum et a patribus
conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues
conspici uolgus hominum uidit , repente , spreto tribunicio
auxilio , certamen conferendi est ortum .
et lege perlata de
indicendo Ueientibus bello , exercitum magna ex parte uoluntarium
noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere .
4.60.5
4.60.7
4.60.8
4.60.9
ch. 61
4.61.1
4.61.2
4.61.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.59.11 | Liv. 4.60.7 (English) | >>Liv. 4.61.7 |