Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.61.1 Liv. 4.61.11 (English) >>Liv. 5.1.1

4.61.7infra arcem caesi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem conuecto;

4.61.8taedioque recessum inde foret ni seruus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pauore oppressa in deditionem uenit.

4.61.9diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Uolscis, omnisque uis Romana Ueios conuersa est.

4.61.10proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Seruius Romanus uocitatus. sunt qui Artenam Ueientium, non Uolscorum fuisse credant.

4.61.11praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Ueios fuit; sed eam reges Romani deleuere, Caeretumque, non Ueientium fuerat; altera haec nomine eodem in Uolsco agro fuit, cuius excidium est dictum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.61.1 Liv. 4.61.11 (English) >>Liv. 5.1.1

Powered by PhiloLogic