4.60.7cum senatus
summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium
amici, ex composito conferre incipiunt.
4.60.8quos cum et a patribus
conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues
conspici uolgus hominum uidit, repente, spreto tribunicio
auxilio, certamen conferendi est ortum.
4.60.9et lege perlata de
indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uoluntarium
noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere.
ch. 61
4.61.1
fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius
Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L.
4.61.2Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. ab
iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsidionis
cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae
frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico
gentis uniuersae tuendi Ueientes essent.
4.61.3ea oppugnatio
segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque
ad Uolscum auocata bellum.
4.61.4tribunos militum consulari
potestate is annus habuit C. Ualerium Potitum tertium M'.
Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium
Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum
iterum.
4.61.5cum Uolscis inter Ferentinum atque Ecetram
signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae
fuit.
4.61.6Artena inde, Uolscorum oppidum, ab tribunis obsideri
coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem
hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque
arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus
armatorum concessit;
4.61.7infra arcem caesi captique multi mortales.
arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat,
quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat
deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur
in arcem conuecto;