Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.60.5 Liv. 4.61.3 (English) >>Liv. 4.61.11

4.60.9et lege perlata de indicendo Ueientibus bello, exercitum magna ex parte uoluntarium noui tribuni militum consulari potestate Ueios duxere.

ch. 61 4.61.1 fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L.

4.61.2Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. ab iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis uniuersae tuendi Ueientes essent.

4.61.3ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Uolscum auocata bellum.

4.61.4tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Ualerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum.

4.61.5cum Uolscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae fuit.

4.61.6Artena inde, Uolscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit;

4.61.7infra arcem caesi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem conuecto;

4.61.8taedioque recessum inde foret ni seruus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pauore oppressa in deditionem uenit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.60.5 Liv. 4.61.3 (English) >>Liv. 4.61.11

Powered by PhiloLogic