4.6.10ut patricios
desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde
indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo
coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione
rei publicae uiderentur.
4.6.11euentus eorum comitiorum
docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque,
alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse;
tribunos enim omnes patricios creauit populus, contentus eo
quod ratio habita plebeiorum esset.
4.6.12hanc modestiam aequitatemque
et altitudinem animi ubi nunc in uno inueneris,
quae tum populi uniuersi fuit?
ch. 7
4.7.1
anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat
primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt,
A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cloelius, quorum
in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit.
4.7.2sunt qui propter adiectum Aequorum Uolscorumque bello
et Ardeatium defectioni Ueiens bellum, quia duo consules
obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos
dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis
ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos.
4.7.3non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia
tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac
uitio creati, honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis
eorum praefuerat parum recte tabernaculum cepisset.
4.7.4legati ab Ardea Romam uenerunt, ita de iniuria querentes
ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros
restituto agro appareret.
4.7.5ab senatu responsum est iudicium
populi rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo
nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum
causa: