Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.3 | Liv. 4.7.11 (English) | >>Liv. 4.8.6 |
4.7.8interrex ac senatus , consulum comitia , tribuni plebis
et plebs , tribunorum militum ut habeantur , tendunt . uicere
patres , quia et plebs , patriciis seu hunc seu illum delatura
honorem ,
4.7.9frustra certare supersedit , et principes plebis ea
comitia malebant , quibus non haberetur ratio sua , quam quibus
ut indigni praeterirentur . tribuni quoque plebi certamen
sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere .
T . Quinctius Barbatus interrex consules creat L . Papirium
Mugillanum , L . Sempronium Atratinum . <suffectis > his consulibus
cum Ardeatibus foedus renouatum est ; idque monumenti
est consules eos illo anno fuisse , qui neque in
annalibus priscis neque in libris magistratuum inueniuntur .
credo , quod tribuni militum initio anni fuerunt , eo perinde
ac totum annum in imperio fuerint , [suffectis iis consulibus ]
praetermissa nomina consulum horum .
Licinius Macer
auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad
Monetae ea inuenta . et foris , cum tot terrores a finitimis
ostentati essent , et domi otium fuit .
4.7.10
4.7.11
4.7.12
ch. 8
4.8.1
4.8.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.3 | Liv. 4.7.11 (English) | >>Liv. 4.8.6 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)