4.7.9frustra certare supersedit, et principes plebis ea
comitia malebant, quibus non haberetur ratio sua, quam quibus
ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen
sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere.
4.7.10T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium
Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. <suffectis> his consulibus
cum Ardeatibus foedus renouatum est; idque monumenti
est consules eos illo anno fuisse, qui neque in
annalibus priscis neque in libris magistratuum inueniuntur.
4.7.11credo, quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde
ac totum annum in imperio fuerint, [suffectis iis consulibus]
praetermissa nomina consulum horum.
4.7.12Licinius Macer
auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad
Monetae ea inuenta. et foris, cum tot terrores a finitimis
ostentati essent, et domi otium fuit.
ch. 8
4.8.1
hunc annum, seu tribunos modo seu tribunis suffectos
consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis consulibus,
M. Geganio Macerino iterum T. Quinctio Capitolino
quintum.
4.8.2idem hic annus censurae initium fuit, rei a parua
origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut
morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatui
equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen, [sub
dicione eius magistratus ius] publicorum ius priuatorumque
locorum, uectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio
<eius> essent.
4.8.3ortum autem initium est rei, quod in
populo per multos annos incenso neque differri census
poterat neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent,
operae erat id negotium agere.