Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.10 | Liv. 4.8.5 (English) | >>Liv. 4.9.5 |
4.8.2idem hic annus censurae initium fuit , rei a parua
origine ortae , quae deinde tanto incremento aucta est , ut
morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen , senatui
equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen , [sub
dicione eius magistratus ius ] publicorum ius priuatorumque
locorum , uectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio
<eius > essent .
ortum autem initium est rei , quod in
populo per multos annos incenso neque differri census
poterat neque consulibus , cum tot populorum bella imminerent ,
operae erat id negotium agere .
mentio inlata
apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo
proprio magistratu egere , cui scribarum ministerium custodiaeque
tabularum cura , cui arbitrium formulae censendi
subiceretur .
et patres quamquam rem paruam , tamen quo
plures patricii magistratus in re publica essent , laeti accepere ,
id quod euenit futurum , credo , etiam rati , ut mox opes
eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent ,
4.8.6et tribuni , id quod tunc erat , magis necessarii quam
speciosi ministerii procurationem intuentes , ne in paruis
quoque rebus incommode aduersarentur , haud sane tetendere .
4.8.7cum a primoribus ciuitatis spretus honor esset ,
Papirium Semproniumque , quorum de consulatu dubitatur ,
ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent , censui
agendo populus suffragiis praefecit . censores ab re appellati
sunt .
4.8.3
4.8.4
4.8.5
ch. 9
4.9.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.7.10 | Liv. 4.8.5 (English) | >>Liv. 4.9.5 |