Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.8.1 Liv. 4.9.1 (English) >>Liv. 4.9.9

4.8.5et patres quamquam rem paruam, tamen quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod euenit futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent,

4.8.6et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in paruis quoque rebus incommode aduersarentur, haud sane tetendere.

4.8.7cum a primoribus ciuitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appellati sunt.

ch. 9 4.9.1 dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea ueniunt, pro ueterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope euersae urbi implorantes.

4.9.2frui namque pace optimo consilio cum populo Romano seruata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum,

4.9.3quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque alia in deum iras uelut ultima publicorum malorum uertunt.

4.9.4uirginem plebeii generis maxime forma notam <duo> petiere iuuenes, alter uirgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus.

4.9.5adiuuabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetrauit. nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.8.1 Liv. 4.9.1 (English) >>Liv. 4.9.9

Powered by PhiloLogic