Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.9.2 Liv. 4.9.11 (English) >>Liv. 4.10.4

4.9.7sed uis potentior fuit; namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta uirginem ex domo matris rapiunt;

4.9.8aduersus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuuenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;

4.9.9urbem quoque, omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae euocata, obsidere parat;

4.9.10nec ulla species cladesque belli abest, uelut contacta ciuitate rabie duorum iuuenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium.

4.9.11parum parti utrique domi armorum bellique est uisum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Uolscos exciuere.

4.9.12priores Uolsci duce Aequo Cluilio Ardeam uenere et moenibus hostium uallum obiecere.

4.9.13quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit, praecipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta deinde uigilia signa profert; coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole orto Uolsci firmiore se munimento ab Romanis circumuallatos quam a se urbem uiderent;

4.9.14et alia parte consul muro Ardeae brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.

ch. 10 4.10.1 Uolscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praeparato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus uallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule euocato, si soluendae obsidionis causa uenerit Romanus, abducturum se inde Uolscos ait.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 4.9.2 Liv. 4.9.11 (English) >>Liv. 4.10.4

Powered by PhiloLogic