4.8.7cum a primoribus ciuitatis spretus honor esset,
Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur,
ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui
agendo populus suffragiis praefecit. censores ab re appellati
sunt.
ch. 9
4.9.1
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea ueniunt, pro
ueterrima societate renouataque foedere recenti auxilium
prope euersae urbi implorantes.
4.9.2frui namque pace optimo
consilio cum populo Romano seruata per intestina arma
non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine
factionum ortum,
4.9.3quae fuerunt eruntque pluribus populis
exitio quam bella externa, quam fames morbiue quaeque
alia in deum iras uelut ultima publicorum malorum uertunt.
4.9.4uirginem plebeii generis maxime forma notam <duo> petiere
iuuenes, alter uirgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi
eiusdem corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam
forma captus.
4.9.5adiuuabant eum optumatium studia, per
quae in domum quoque puellae certamen partium penetrauit.
nobilis superior iudicio matris esse, quae quam
splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat: tutores in ea
quoque re partium memores ad suum tendere.
4.9.6cum res
peragi intra parietes nequisset, uentum in ius est. postulatu
audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis
arbitrium dant ius nuptiarum.
4.9.7sed uis potentior fuit;
namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti
palam in foro contionati, manu facta uirginem ex domo
matris rapiunt;
4.9.8aduersus quos infestior coorta optumatium
acies sequitur accensum iniuria iuuenem. fit proelium
atrox. pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex
urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum
ferro ignique excursiones facit;