Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.8.6 | Liv. 4.9.8 (English) | >>Liv. 4.10.3 |
4.9.5adiuuabant eum optumatium studia , per
quae in domum quoque puellae certamen partium penetrauit .
nobilis superior iudicio matris esse , quae quam
splendidissimis nuptiis iungi puellam uolebat : tutores in ea
quoque re partium memores ad suum tendere .
cum res
peragi intra parietes nequisset , uentum in ius est . postulatu
audito matris tutorumque , magistratus secundum parentis
arbitrium dant ius nuptiarum .
sed uis potentior fuit ;
namque tutores , inter suae partis homines de iniuria decreti
palam in foro contionati , manu facta uirginem ex domo
matris rapiunt ;
4.9.8aduersus quos infestior coorta optumatium
acies sequitur accensum iniuria iuuenem . fit proelium
atrox . pulsa plebs , nihil Romanae plebi similis , armata ex
urbe profecta , colle quodam capto , in agros optumatium cum
ferro ignique excursiones facit ;
4.9.9urbem quoque , omni etiam
expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem
praedae euocata , obsidere parat ;
4.9.10nec ulla species cladesque
belli abest , uelut contacta ciuitate rabie duorum iuuenum
funestas nuptias ex occasu patriae petentium .
parum
parti utrique domi armorum bellique est uisum ; optumates
Romanos ad auxilium urbis obsessae , plebs ad expugnandam
secum Ardeam Uolscos exciuere .
priores Uolsci duce Aequo
Cluilio Ardeam uenere et moenibus hostium uallum obiecere .
quod ubi Romam est nuntiatum , extemplo M . Geganius
consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste
locum castris cepit , praecipitique iam die curare corpora
milites iubet . quarta deinde uigilia signa profert ; coeptumque
opus adeo adproperatum est , ut sole orto Uolsci
firmiore se munimento ab Romanis circumuallatos quam
a se urbem uiderent ;
4.9.6
4.9.7
4.9.11
4.9.12
4.9.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 4.8.6 | Liv. 4.9.8 (English) | >>Liv. 4.10.3 |