ch. 1
5.1.1
pace alibi parta Romani Ueiique in armis erant tanta ira
odioque ut uictis finem adesse appareret. comitia utriusque
populi longe diuersa ratione facta sunt.
5.1.2Romani auxere
tribunorum militum consulari potestate numerum; octo,
quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercus iterum
L. Ualerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius
Uarus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camillus
M. Postumius Albinus.
5.1.3Ueientes contra taedio annuae
ambitionis quae interdum discordiarum causa erat, regem
creauere. offendit ea res populorum Etruriae animos, non
maiore odio regni quam ipsius regis.
5.1.4grauis iam is antea
genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum
quos intermitti nefas est uiolenter diremisset,
5.1.5cum ob iram
repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos
ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius serui
erant, ex medio ludicro repente abduxit.
5.1.6gens itaque ante
omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte
colendi eas, auxilium Ueientibus negandum donec sub rege
essent decreuit;
5.1.7cuius decreti suppressa fama est Ueiis
propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur,
pro seditionis eum principe, non uani sermonis auctore habebat.
5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen
quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur,
5.1.9ita muniebant
ut ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra
oppidanorum eruptiones uersa, aliis frons in Etruriam spectans,
auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.