ch. 10
5.10.1
L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'.
Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K.
Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari
potestate multa domi militiaeque gesta;
5.10.2nam et bellum
multiplex fuit eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et
ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur,
5.10.3et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum
est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud
paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari
potestate fuerant exciuere.
5.10.4omnium primum tribunis militum
fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo conscripti sed
seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent.
5.10.5quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore
pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur,
inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus
urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque
rei publicae erat.
5.10.6haec per se grauia indigniora ut uiderentur
tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera
militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia
partem tributo conficerent.
5.10.7unum bellum annum iam tertium
trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quattuor
deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros
quoque ac senes extractos.
5.10.8iam non aestatis nec hiemis
discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit;
5.10.9quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum
confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettulerint
incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi
inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque
militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae
reddant.
5.10.10inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum
rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri
nequiit. pugnatum inde in loca uacua ut patricii cooptarentur.
5.10.11postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae
legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur tribuni
plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum
opibus