Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.9.5 Liv. 5.10.4 (English) >>Liv. 5.11.2

5.10.1 L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta;

5.10.2nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur,

5.10.3et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante consulari potestate fuerant exciuere.

5.10.4omnium primum tribunis militum fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent.

5.10.5quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicae erat.

5.10.6haec per se grauia indigniora ut uiderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent.

5.10.7unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos.

5.10.8iam non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit;

5.10.9quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.9.5 Liv. 5.10.4 (English) >>Liv. 5.11.2

Powered by PhiloLogic