Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.9.8 Liv. 5.10.8 (English) >>Liv. 5.11.5

5.10.5quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicae erat.

5.10.6haec per se grauia indigniora ut uiderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent.

5.10.7unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos.

5.10.8iam non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit;

5.10.9quae nunc etiam uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore uolneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.

5.10.10inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit. pugnatum inde in loca uacua ut patricii cooptarentur.

5.10.11postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis [tribuniciae] causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus

ch. 11 5.11.1 fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare uideretur Treboniae legis patrocinium.

5.11.2is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse uociferans, legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.9.8 Liv. 5.10.8 (English) >>Liv. 5.11.5

Powered by PhiloLogic