Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.11.3 | Liv. 5.11.11 (English) | >>Liv. 5.12.2 |
5.11.7quorum adeo incredibilem
amentiam fuisse ut multo ueri similius sit compecto eam rem
et communi fraude patriciorum actam .
ab his et prius datum
locum Ueientibus ad incendenda opera belli trahendi causa ,
et nunc proditum exercitum , tradita Faliscis Romana castra .
omnia fieri ut consenescat ad Ueios iuuentus , nec de agris
nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque
urbana celebrare actiones et resistere conspirationi
patriciorum possint .
praeiudicium iam de reis et ab
senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum
esse ;
5.11.11nam et senatus consulto eos ab re publica remotos
esse , et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab
collegis coercitos esse , et populum Romanum tribunos creasse
qui non idibus Decembribus , die sollemni , sed extemplo
kalendis Octobribus magistratum occiperent , quia stare diutius
res publica his manentibus in magistratu non posset ;
5.11.12et
tamen eos , tot iudiciis confossos praedamnatosque , uenire
ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque
poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti
sint ,
5.11.13neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem
ereptam esse , non poenam inrogatam ; quippe et collegis
abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent .
illos
repeterent animos Quirites , quos recenti clade accepta habuissent ,
cum fuga trepidum , plenum uolnerum ac pauoris
incidentem portis exercitum uiderint , non fortunam aut
quemquam deorum sed hos duces accusantem .
5.11.8
5.11.9
5.11.10
5.11.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.11.3 | Liv. 5.11.11 (English) | >>Liv. 5.12.2 |