Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.11.6 Liv. 5.11.14 (English) >>Liv. 5.12.6

5.11.11nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;

5.11.12et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque, uenire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti sint,

5.11.13neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent.

5.11.14illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum uolnerum ac pauoris incidentem portis exercitum uiderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem.

5.11.15pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum fortunasque L. Uergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque.

5.11.16minime conuenire quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.

ch. 12 5.12.1 his orationibus incitata plebs denis milibus aeris grauis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Uerginio deprecante ne infelicior domi quam militiae esset.

5.12.2in hos uersa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.11.6 Liv. 5.11.14 (English) >>Liv. 5.12.6

Powered by PhiloLogic