Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.10.10 | Liv. 5.11.8 (English) | >>Liv. 5.11.16 |
5.11.5quibus dilectus , quibus tributum , quibus
diutina militia longinquitasque belli sit grauis , qui clade
accepta ad Ueios doleant , qui amissis liberis , fratribus , propinquis ,
adfinibus lugubres domos habeant , his publici priuatique
doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus
noxiis capitibus datam ab se memorant .
omnium namque
malorum in Sergio Uerginioque causas esse ; nec id accusatorem
magis arguere quam fateri reos , qui noxii ambo alter
in alterum causam conferant , fugam Sergi Uerginius , Sergius
proditionem increpans Uergini .
quorum adeo incredibilem
amentiam fuisse ut multo ueri similius sit compecto eam rem
et communi fraude patriciorum actam .
ab his et prius datum
locum Ueientibus ad incendenda opera belli trahendi causa ,
et nunc proditum exercitum , tradita Faliscis Romana castra .
omnia fieri ut consenescat ad Ueios iuuentus , nec de agris
nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque
urbana celebrare actiones et resistere conspirationi
patriciorum possint .
praeiudicium iam de reis et ab
senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum
esse ;
5.11.11nam et senatus consulto eos ab re publica remotos
esse , et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab
collegis coercitos esse , et populum Romanum tribunos creasse
qui non idibus Decembribus , die sollemni , sed extemplo
kalendis Octobribus magistratum occiperent , quia stare diutius
res publica his manentibus in magistratu non posset ;
5.11.12et
tamen eos , tot iudiciis confossos praedamnatosque , uenire
ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque
poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti
sint ,
5.11.6
5.11.7
5.11.8
5.11.9
5.11.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.10.10 | Liv. 5.11.8 (English) | >>Liv. 5.11.16 |