Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.12.2 | Liv. 5.12.12 (English) | >>Liv. 5.13.7 |
5.12.8inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc
illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis
Uerginiisque ad plebeios uiros fortes ac strenuos transferendi
summi honoris ,
5.12.9non tamen ultra processum est quam ut unus
ex plebe , usurpandi iuris causa , P . Licinius Caluus tribunus
militum consulari potestate crearetur :
5.12.10ceteri patricii creati ,
P . Manilius L . Titinius P . Maelius L . Furius Medullinus
L . Publilius Uolscus .
ipsa plebes mirabatur se tantam rem
obtinuisse , non is modo qui creatus erat , uir nullis ante
honoribus usus , uetus tantum senator et aetate iam grauis ;
5.12.12nec satis constat cur primus ac potissimus ad nouum delibandum
honorem sit habitus . alii Cn . Corneli fratris , qui
tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium
equitibus dederat , gratia extractum ad tantum honorem
credunt , alii orationem ipsum tempestiuam de concordia
ordinum patribus plebique gratam habuisse .
hac uictoria
comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem
publicam impediebat de tributo remiserunt . conlatum
oboedienter missumque ad exercitum est .
5.12.11
5.12.13
ch. 13
5.13.1
5.13.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.12.2 | Liv. 5.12.12 (English) | >>Liv. 5.13.7 |