5.12.10ceteri patricii creati,
P. Manilius L. Titinius P. Maelius L. Furius Medullinus
L. Publilius Uolscus.
5.12.11ipsa plebes mirabatur se tantam rem
obtinuisse, non is modo qui creatus erat, uir nullis ante
honoribus usus, uetus tantum senator et aetate iam grauis;
5.12.12nec satis constat cur primus ac potissimus ad nouum delibandum
honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui
tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium
equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem
credunt, alii orationem ipsum tempestiuam de concordia
ordinum patribus plebique gratam habuisse.
5.12.13hac uictoria
comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem
publicam impediebat de tributo remiserunt. conlatum
oboedienter missumque ad exercitum est.
ch. 13
5.13.1
Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo
custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit,
adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. annona
ex ante conuecta copia nihil mutauit.
5.13.2et quia P. Licinius
ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis
quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inuasit
proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
5.13.3unus M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios
alios tribunos militum consulari potestate omnes fere
centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem
Publilium Cn. Genucium L. Atilium.
5.13.4tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione
in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilensque
omnibus animalibus aestas excepit;