5.11.16minime conuenire quibus iratos quisque
deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat,
non uti. nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus;
satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.
ch. 12
5.12.1
his orationibus incitata plebs denis milibus aeris grauis
reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem
belli fortunamque accusante, Uerginio deprecante ne infelicior
domi quam militiae esset.
5.12.2in hos uersa ira populi
cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam
factae memoriam obscuram fecit.
5.12.3uictores tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes
haberet legem agrariam promulgant, tributumque conferri
prohibent,
5.12.4cum tot exercitibus stipendio opus esset resque
militia ita prospere gererentur ut nullo bello ueniretur ad
exitum spei. namque Ueiis castra quae amissa erant reciperata
castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni
militum M'. Aemilius et K. Fabius.
5.12.5a M. Furio in Faliscis,
a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia
inuenti; praedae actae incendiisque uillarum ac frugum
uastati fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt.
5.12.6at in
Uolscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum,
loco alto situm et postquam uis inrita erat uallo fossaque
obsideri coeptum; Ualerio Potito Uolsci prouincia euenerat.
5.12.7hoc statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole
coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri
per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur
aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat
quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.