Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.11.13 | Liv. 5.12.6 (English) | >>Liv. 5.13.2 |
5.12.3uictores tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes
haberet legem agrariam promulgant , tributumque conferri
prohibent ,
5.12.4cum tot exercitibus stipendio opus esset resque
militia ita prospere gererentur ut nullo bello ueniretur ad
exitum spei . namque Ueiis castra quae amissa erant reciperata
castellis praesidiisque firmantur ; praeerant tribuni
militum M '. Aemilius et K . Fabius .
a M . Furio in Faliscis ,
a Cn . Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia
inuenti ; praedae actae incendiisque uillarum ac frugum
uastati fines ; oppida oppugnata nec obsessa sunt .
at in
Uolscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum ,
loco alto situm et postquam uis inrita erat uallo fossaque
obsideri coeptum ; Ualerio Potito Uolsci prouincia euenerat .
hoc statu militarium rerum , seditio intestina maiore mole
coorta quam bella tractabantur ; et cum tributum conferri
per tribunos non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur
aeraque militaria flagitaret miles , haud procul erat
quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur .
5.12.8inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc
illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis
Uerginiisque ad plebeios uiros fortes ac strenuos transferendi
summi honoris ,
5.12.9non tamen ultra processum est quam ut unus
ex plebe , usurpandi iuris causa , P . Licinius Caluus tribunus
militum consulari potestate crearetur :
5.12.10ceteri patricii creati ,
P . Manilius L . Titinius P . Maelius L . Furius Medullinus
L . Publilius Uolscus .
ipsa plebes mirabatur se tantam rem
obtinuisse , non is modo qui creatus erat , uir nullis ante
honoribus usus , uetus tantum senator et aetate iam grauis ;
5.12.5
5.12.6
5.12.7
5.12.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.11.13 | Liv. 5.12.6 (English) | >>Liv. 5.13.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)