Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.12.6 Liv. 5.13.1 (English) >>Liv. 5.13.9

5.12.11ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, uir nullis ante honoribus usus, uetus tantum senator et aetate iam grauis;

5.12.12nec satis constat cur primus ac potissimus ad nouum delibandum honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestiuam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse.

5.12.13hac uictoria comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt. conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.

ch. 13 5.13.1 Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. annona ex ante conuecta copia nihil mutauit.

5.13.2et quia P. Licinius ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo inuasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.

5.13.3unus M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem Publilium Cn. Genucium L. Atilium.

5.13.4tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit;

5.13.5cuius insanabili perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.12.6 Liv. 5.13.1 (English) >>Liv. 5.13.9

Powered by PhiloLogic