Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.13.3 | Liv. 5.13.11 (English) | >>Liv. 5.14.6 |
5.13.8iurgiis ac litibus temperatum ; uinctis quoque dempta in eos
dies uincula ; religioni deinde fuisse quibus eam opem di
tulissent uinciri .
interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum
bellis conlatis . namque eodem quo antea modo circa
munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio
uenissent , aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum
est .
ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac
Uergini . itaque <e > maioribus castris , unde antea cessatum
fuerat , breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum
Romanum uersos ab tergo adgrediuntur ;
5.13.11inde pugna coepta
et Faliscis intulit terrorem , trepidantesque eruptio ex castris
opportune facta auertit . repulsos deinde insecuti uictores
ingentem ediderunt caedem ;
5.13.12nec ita multo post iam [palantes
ueluti ] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias
pugnae absumpsere .
et Ueientium refugientes in urbem
multi ante portas caesi , dum prae metu , ne simul Romanus
inrumperet , obiectis foribus extremos suorum exclusere .
5.13.9
5.13.10
5.13.13
ch. 14
5.14.1
5.14.2
5.14.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.13.3 | Liv. 5.13.11 (English) | >>Liv. 5.14.6 |