Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.12.10 | Liv. 5.13.6 (English) | >>Liv. 5.14.1 |
5.13.2et quia P . Licinius
ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis
quam indignatione patrum , ita etiam gessit , dulcedo inuasit
proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi .
unus M . Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit : plebeios
alios tribunos militum consulari potestate omnes fere
centuriae dixere , M . Pomponium Cn . Duillium Uoleronem
Publilium Cn . Genucium L . Atilium .
tristem hiemem siue ex intemperie caeli , raptim mutatione
in contrarium facta , siue alia qua de causa grauis pestilensque
omnibus animalibus aestas excepit ;
5.13.5cuius insanabili
perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur , libri
Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt .
duumuiri sacris
faciundis , lectisternio tunc primum in urbe Romana facto ,
per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam , Herculem ,
Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum
apparari poterat stratis lectis placauere .
priuatim quoque
id sacrum celebratum est . tota urbe patentibus ianuis
promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito , notos
ignotosque passim aduenas in hospitium ductos ferunt , et
cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos ;
5.13.8iurgiis ac litibus temperatum ; uinctis quoque dempta in eos
dies uincula ; religioni deinde fuisse quibus eam opem di
tulissent uinciri .
interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum
bellis conlatis . namque eodem quo antea modo circa
munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio
uenissent , aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum
est .
5.13.3
5.13.4
5.13.6
5.13.7
5.13.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.12.10 | Liv. 5.13.6 (English) | >>Liv. 5.14.1 |