Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.13.1 Liv. 5.13.9 (English) >>Liv. 5.14.5

5.13.6duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere.

5.13.7priuatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim aduenas in hospitium ductos ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos;

5.13.8iurgiis ac litibus temperatum; uinctis quoque dempta in eos dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent uinciri.

5.13.9interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.

5.13.10ante omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac Uergini. itaque <e> maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum Romanum uersos ab tergo adgrediuntur;

5.13.11inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta auertit. repulsos deinde insecuti uictores ingentem ediderunt caedem;

5.13.12nec ita multo post iam [palantes ueluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.

5.13.13et Ueientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.

ch. 14 5.14.1 haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.13.1 Liv. 5.13.9 (English) >>Liv. 5.14.5

Powered by PhiloLogic