Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.13 Liv. 5.14 (English) >>Liv. 5.15

ch. 14 5.14.1 haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium.

5.14.2itaque clarissimis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem uertentes comitia biennio habita:

5.14.3priore anno intolerandam hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non prodigia sed iam euentus:

5.14.4pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspicato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discriminaque gentium confundi.

5.14.5praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum.

5.14.6his tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est;

5.14.7tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.13 Liv. 5.14 (English) >>Liv. 5.15

Powered by PhiloLogic